Monthly Archives: september 2014

Om ärkebiskop Birger Gunnersen och striden med Henrik Krummedige om vapnet

TitelbladMogens Madsen (1527-1611) skriver i sin Episcoporum ecclesiæ Lundensis series una cum temporum, & rerum maximè memorabilium notatione succincta, initio facto à prima Christianismi in Daniam introductione. Addita est sub finem narratiuncula de reformata per Daniam religione, & superintendentibus Schaniæ, qvi episcopis successerunt. Collectore Magno Matthia … editore Thoma Bartholino … utgiven i Köpenhamn 1710 om ärkebiskop Birger Gunnersens av Lund strid med Henrik Krummedige om det vapen som ärkebiskopen hade antagit, men som Krummedige ansåg var en usurpation av Krummedigernas vapen.

Såhär skriver Madsen på sidorna 221-225 (transkribtionsfel är mina):

Insignia sibi sinxerat Birgerum Tiliam in ramos qvinqve se diffundentem, qvorum singulis singulæ erant rosæ impositæ, omnium autem folia X. Radix Tiliæ trifida, cui suberat pavimentum lapidibus stratum VII diversorum colorum, cacumini Tiliæ supernè imminebat cærulea qvædam nubes cœlum repræsentans. Libet autem referre, qvænam super horum insignium usurpatione contentio aliqvando fuerit in ipso Regni Senatu, in qvo summus ei secundum Regem locus, pro officii dignitate, erat attributus, cum Henrico Krummedichio, cujus ante mentionem fecimus. Eqvite aurato & Regni Senatore. Hic enim Tiliæ usurpationem hanc minimè sibi ferendam arbitratus, cui avitum Insigne similiter erat Tiliæ, obliqve perstringebat Archiepiscopum, usurpantem scilicet arma familæ nobilís & alinæ, cum ipse esset ignobilis, & tantum non rustici filius.

Cum autem facilé intelligeret Birgerus se notari, mox consurgens, postulatâ dicendi veniâ, pro se verba facit, & gravi oratione, qvamvis ex tempore habita, nihil se, qvod non sit honestum, pium & licitum, fecisse demonstrat.

Fatetur genus obscurum & fortunam initio tenuiorem. Qvod autem ad id fastigii conscenderit, in eo se Dei pariter miserationem summam agnoscere, & Regis ac etiam Reginæ favorem singularem, qvorum voluntati lese suaq bactenus permisisset omnia, & porrò semper sit permissurus. Nobilitati universæ suum se ex animo favere splendorem, & honorem, nec ullius unqvam arma vel insignia usurpare velle aut voluisse, nec etiam usurpasse. Agnoscere se Tiliam insigne præstantis familiæ Krummedichiorum, qvam nec velit nec posit sibi vendicare. Habere autem se in symbolo suo [neq enim insigne id esse, sed symbolum tantum,] Tiliam, verum qvæ cum Krummedichiorum Tilia, vel aliis aliarum fortè familiarum arboribus, si qvas illæ usurpant, perparum aut nihil potius habet commune. Nec se insignia Nobilitatis sibi assumere aut fingere, sed symbolis tantum qvibusdam propositis, se & alios officii monere voluisse. Et ut omnes intelligant, qvid sua ista sibi velit Tilia : Natus sum, inqvit, in pago Hallandiæ ulteriorus Lindbiergh / qvod nomen sonat montem Tiliæ, ubi pater meus olim ædituum egit, homo vilis tum fortunæ & conditionis, cujus qvidem rei adeo me nunc non pœnitet, ut hanc ipsam Tiliam velim mihi perpetuum esse istius mei parentis, & loci atq fortunæ μνημουνον, haud aliter qvam Agathocles fictilibus valis cœnasse dicitur, ut recorderetur ex figulo se procreatum. Non caret autem hæc mea, inqvit, Tilia, qvod ad alia qvædam attinet, significatione. Radix enim trifida Triadem in divinitate adumbrat, qvæ fidei Chrstianæ atq adeo salutis æterne basis est & fundamentum. Truncus unus una est indivisa Deitas, tribus personis, qvæ in ea subsistunt, communis. Rami V & rosæ totidem, totidem sunt vulnera Salvatoris roseo ejusdem crusore manantia. Folia X, totidem sunt legis divinæ præcepta, omnibus & singularis observantu necessaria. Lapides sive tesellæ variolores VII, Tiliæ, pavimenti vel terræ loco, substratæ, totidem peccata mortalia, ex qvibus iræ convenit color rubus, invidiæ lividus, & aliis peccatis alius, pro diversitate affectuum. Hæc pedibus calcanda & proterenda sunt. Porro cœlum supernè imminens non solum eò additum est, ut de territorio sive provincia, in qva situs est pagus Lindbiergh / qvæ vulgari lingva appellatur Himleherredt /qvasi dicas cœlestem provinciam, verum etiam av multò magis ad adumbrandam superiorem illam, eam´q verioren av cœlestem patriam, ad qvam nos tendere per fidem in bonis operibus seu obedientia præceptorum Dei, ac vitæ pietate lucentem, vitatis sceleribus contra conscientiam, & repressis ı arnis immundæ concupiscentiis debemus. Hanc meam Tiliam, inqvit, nemo non videt diversam esse à Krummedichiorum tilia, qvæ & radicum & foliorum numero distat à mea, nec ulla habet præterea additamenta av fortasse nec significationem ejusmodi ullam. Hoc dicto simul An tagonistam provocat expodendum, si qvam haberet suæ Tiliæ significationem.

Ea oratio mirè tum placuit Regi pariter atqve Senatui universo, omnibus applaudentibus tam ingenioso av pio invento, nec qvisqvam ex eo tempore Birgeri Tiliam publicèsaltem ausus est vel arrodere aut cavilari.

De Mutationibus Birgeri

Mortem secutis

Birgeri Archiepiscopi obitum varii exceperunt, iidemqve tristes in Ecclesa Lundensi motus, annis enim circiter XVII, Birgeri mortem proximè secutis, Archierpiscopi non pauciores V. Ad cathedram Archiepiscopalem sunt

Annonser

1 kommentar

11 september 2014 · 19:34